monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19 > sectio 4 > sectio 20 > csg75.720 > Lucas, 1 > csg48.205 > sectio 16 > sectio 24 > bnf11947.72 > sectio 15 > sectio 6 > 205 > sectio 15 > csg51.137 > 11 > sectio 9 > sectio 4 > sectio 2 > sectio 14 > sectio > sectio 1 > bnf11947.160 v > sectio 66 > ad Thessalonicenses II, 3 > sectio 15 > sectio 95 > sectio 28 > bnf17226.113 > sectio 13 > sectio 7 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 24
Quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Si praedixit sententiam Dei, quae non potest immutari, quomodo hortatur ad eleemosynas et misericordias pauperum, ut Dei sententia commutetur? Quod facile solvitur Ezechiae regis exemplo, quem Isaias dixerat esse moriturum ; et Ninivitarum, quibus dictum est: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur (Ionae III). Et tamen ad preces Ezechiae, et Ninive, Dei sententia commutata est: non vanitate iudicii, sed eorum conversione, qui meruere indulgentiam.